Passage
Terence, Phormio 5.3
lat terence phi004 perseus lat2
(DEMIPHO. NAUSISTRATA. CHREMES.) DEMIPHO Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis; Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat. NAUSISTRATA Faciam. DEMIPHO Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es. NAUSISTRATA Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est. DEMIPHO Quid autem? NAUSISTRATA Quia pol mei patris bene parta indiligenter Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina Statim capiebat. Vir viro quid praestat! DEMIPHO Binan quaeso? NAUSISTRATA Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina. DEMIPHO Hui. NAUSISTRATA Quid haec videntur? DEMIPHO Scilicet. NAUSISTRATA Virmn me natum vellem: Ego ostenderem— DEMIPHO Certo scio. NAUSISTRATA quo pacto— DEMIPHO Parce, sodes, Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget. NAUSISTRATA Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video. CHREMES Hem, Demipho, Iam illi datum est argentum? DEMIPHO Curavi ilico. CHREMES Nollem datum. Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat. DEMIPHO Cur nolles, Chreme? CHREMES Iam recte. DEMIPHO Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus? CHREMES Transegi. DEMIPHO Quid ait tandem? CHREMES Abduci non potest. DEMIPHO Qui non potest? CHREMES Quia uterque utrique est cordi. DEMIPHO Quid istuc nostra? CHREMES Magni: praeter haec, Cognatam comperi esse nobis. DEMIPHO Quid? deliras? CHREMES Sic erit. Non temere dico: redii mecum in memoriam. DEMIPHO Satin sanus es? NAUSISTRATA Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces. DEMIPHO Non est. CHREMES Ne nega. Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. DEMIPHO Non norat patrem? CHREMES Norat. DEMIPHO Cur aliud dixit? CHREMES Nunquamne hodie concedes mihi, Neque intelliges? DEMIPHO Si tu nihil narras— CHREMES Pergis? NAUSISTRATA Miror quid hoc siet. DEMIPHO Equidem hercle nescio. CHREMES Vin scire? At ita me servet Iupiter Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est. DEMIPHO Di vestram fidem! Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo. CHREMES Ah. DEMIPHO Quid est? CHREMES Itan parvam mihi fidem esse apud te? DEMIPHO Vin me credere? Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia Amici nostri quid futurum est? CHREMES Recte. DEMIPHO Hanc igitur mittimus? CHREMES Quidni? DEMIPHO Illa maneat? CHREMES Sic. DEMIPHO Ire igitur tibi licet, Nausistrata. NAUSISTRATA Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas, Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi. DEMIPHO Quid istuc negoti est? CHREMES Iamne operuit ostium? DEMIPHO Iam. CHREMES O Iupiter, Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio. DEMIPHO Hem, Quo pacto id potuit? CHREMES Non satis tutus est ad narrandum hic locus. DEMIPHO At tu abi intro. CHREMES Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable