Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.3
lat tertullian stoa002 opp lat1
His ita expeditis videmus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in mythico apud poëtas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conversi forsan ostensuri sumus deos nullo modo videri posse qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestruemus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est elementa, dei non sunt. Scitum deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus eius praeministrans (nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit etiam finem. Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique videri deus, carens substantia divinitatis id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos volunt, generationem, cum Stoici negent quicquam deo nasci? Item quomodo volunt quos de elementis natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem dei et nativitatem frustra vobis credi proposuit Varro, ut qui Varro indicaverat animalia esse caelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. Nemo autem negabit elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique immortalia. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam elementa moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praevenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra volvit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non videmus, non credimus esse. Immo eo altius investigandum est quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea quae comparent ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico caelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Et hoc alia sane vanitate Aegyptiis licet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable