Passage
Tertullian, Adversus Judaeos Liber 12
lat tertullian stoa005 opp lat1
Aspice universas nationes de voragine erroris humaui exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis, dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris eum David filium dicere quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.