Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 31
lat tertullian stoa008 opp lat1
Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter, sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire): sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam, nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable