Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 33
lat tertullian stoa008 opp lat1
Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable