Passage
Tertullian, De Baptismo 19
lat tertullian stoa011 opp lat1
Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio domini in qua tinguimur adimpleta. est. Nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.