LOGOI

Passage

Tertullian, De Baptismo 7

lat tertullian stoa011 opp lat1

Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen accommodavit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti. Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi earnalis actus, quod in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur.

Provenance