Passage
Tertullian, De Oratione 15
lat tertullian stoa020 opp lat1
Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable