Passage
Tertullian, De Oratione 28
lat tertullian stoa020 opp lat1
Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis nobis a deo impetraturam.