Passage
Tertullian, De Oratione 8
lat tertullian stoa020 opp lat1
Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.