LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 54

lat tertullian stoa026 opp lat1

Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

Provenance