1. flŭo — Lewis & Short
flŭo, xi, xum, 3 (archaic form of the
I sup.: FLUCTUM, acc. to Prisc. p. 817 P.; cf.: fluo, fluctum, Not. Tir. From this form are derived fluctio and fluctus. In Lucr. 6, 800, the correct read. is laveris, not flueris, v. Lachm. ad h. l.), v. n. Gr. flu-, flu=sai, a)naflu/w, etc.; Lat. fleo, fletus; flumen, fluctus, etc.; orig. one root with fla-, to blow, q. v. and cf. Georg Curtius Gr. Etym. p. 302, to flow (cf.: mano, labor, etc.).
I Lit.: per amoenam urbem leni fluit agmine flumen, Enn. ap. Macr. S. 6, 4 (Ann. v. 177 ed. Vahl.); cf.:
ut flumina in contrarias partes fluxerint,Cic. Div. 1, 35, 78:
flumen quod inter eum et Domitii castra fluebat,Caes. B. C. 3, 37, 1; cf.
also: aurea tum dicat per terras flumina vulgo Fluxisse,Lucr. 5, 911:
fluvius Eurotas, qui propter Lacedaemonem fluit,Cic. Inv. 2, 31, 96:
Helvetiorum inter fines et Allobrogum Rhodanus fluit,Caes. B. G. 1, 6, 2:
Arar in utram partem fluat,id. ib. 1, 12, 1:
ea, quae natura fluerent atque manarent, ut aqua,Cic. N. D. 1, 15, 39: fluens unda, water from a stream (opp.: putealis unda, spring-water), Col. 1, 5, 1:
in foveam,Lucr. 2, 475; cf. id. 5, 271:
fluxit in terram Remi cruor,Hor. Epod. 7, 19; cf. Luc. 6, 61:
imber,Ov. P. 4, 4, 2:
sanguis,id. M. 12, 312:
fluit de corpore sudor,id. ib. 9, 173; cf.:
sudor fluit undique rivis,Verg. A. 5, 200:
aes rivis,id. ib. 8, 445:
nudo sub pede musta fluunt,Ov. R. Am. 190:
madidis fluit unda capillis,drips, id. M. 11, 656:
cerebrum molle fluit,id. ib. 12, 435:
fluunt lacrimae more perennis aquae,id. F. 2, 820:
fluens nausea,Hor. Epod. 9, 35; cf.:
alvus fluens,Cels. 2, 6:
fluit ignibus aurum,becomes fluid, melts, Ov. M. 2, 251.—
B Transf.
1 Of bodies, to flow, overflow, run down, drip with any fluid.— With abl.:
cum fluvius Atratus sanguine fluxit,Cic. Div. 1, 43, 98; Ov. M. 8, 400:
cruore fluens,id. ib. 7, 343:
sudore fluentia brachia,id. ib. 9, 57; cf.:
fluunt sudore et lassitudine membra,Liv. 38, 17, 7; 7, 33, 14; cf. id. 10, 28, 4:
pingui fluit unguine tellus,Val. Fl. 6, 360:
vilisque rubenti Fluxit mulctra mero,overflows, Sil. 7, 190. —Without abl.:
madidāque fluens in veste Menoetes,Verg. A. 5, 179:
fluentes cerussataeque buccae,dripping with paint, Cic. Pis. 11, 25 (cf. Cic. de Or. 2, 66, 266, 2. b. infra):
Graeculae vites acinorum exiguitate minus fluunt,i. e. yield but little wine, Col. 3, 2, 24; 3, 2, 5; 12, 52, 1.—With acc. of kin. signif.:
Oenotria vina fluens,Claud. Laud. Stil. 2, 264.—
2 To move in the manner of fluids, to flow, stream, pour:
inde alium (aëra) supra fluere,to flow, Lucr. 5, 514 and 522:
unde fluens volvat varius se fluctus odorum,id. 4, 675 sq.; cf.:
principio omnibus a rebus, quascumque videmus, Perpetuo fluere ac mitti spargique necesse est Corpora, quae feriant oculos visumque lacessant: Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, Frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis Aequoris,id. 6, 922 sq.:
aestus e lapide,id. 6, 1002:
venti,id. 1, 280:
fluit undique victor Mulciber,Sil. 17, 102:
comae per levia colla fluentes,flowing, spreading, Prop. 2, 3, 13; cf.:
blanditiaeque fluant per mea colla rosae,id. 4 (5), 6, 72:
vestis fluens,flowing, loose, id. 3, 17 (4, 16), 32:
tunicisque fluentibus,Ov. A. A. 3, 301:
nodoque sinus collecta fluentes,Verg. A. 1, 320; cf.
also: balteus nec strangulet nec fluat,Quint. 11, 3, 140:
nec mersa est pelago, nec fluit ulla ratis,floats, is tossed about, Mart. 4, 66, 14:
ramos compesce fluentes,floating around, spreading out, Verg. G. 2, 370:
ad terram fluit devexo pondere cervix,droops, id. ib. 3, 524:
omnisque relictis Turba fluit castris,pour forth, id. A. 12, 444:
olli fluunt ad regia tecta,id. ib. 11, 236;
so of a multitude or crowd of men: densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere,Curt. 6, 1, 6.—
b Pregn., of bodies, to pass away, fall away, to fall off or out, to vanish:
excident gladii, fluent arma de manibus,Cic. Phil. 12, 3, 8:
capilli fluunt,Cels. 6, 1; Plin. 27, 4, 5, § 17:
sponte fluent (poma) matura suā,Ov. Am. 2, 14, 25:
quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo,Lucr. 2, 69; cf.:
cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago,Ov. M. 15, 178: dissolvuntur enim tum demum membra fluuntque, Lucr. 4, 919:
surae fluxere,Luc. 9, 770:
buccae fluentes,fallen in, lank, Cic. de Or. 2, 66, 266.
II Trop.
A In gen., to flow, spring, arise, come forth; to go, proceed:
ex ejus (Nestoris) lingua melle dulcior fluebat oratio,Cic. de Sen. 10, 31:
carmen vena pauperiore fluit,Ov. Pont. 4, 2, 20:
Calidii oratio ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret,Cic. Brut. 79, 274:
in Herodoto omnia leniter fluunt,Quint. 9, 4, 18; cf.
also: grammatice pleno jam satis alveo fluit,id. 2, 1, 4:
quae totis viribus fluit oratio,id. 9, 4, 7:
oratio ferri debet ac fluere,id. 9, 4, 112.—Transf., of the writer himself:
alter (Herodotus) sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit,Cic. Or. 12, 39; cf.:
(Lucilius) cum flueret lutulentus,Hor. S. 1, 4, 11; 1, 10, 50; 1, 7, 28:
facetiis,Plaut. Mil. 4, 8, 12:
multa ab ea (luna) manant et fluunt, quibus animantes alantur augescantque,Cic. N. D. 2, 19, 50:
haec omnia ex eodem fonte fluxerunt,id. ib. 3, 19, 48:
dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere,Quint. 12, 2, 6; 5, 10, 19; 5, 9, 14:
omnia ex natura rerum hominumque fluere,id. 6, 2, 13:
nomen ex Graeco fluxisse,id. 3, 4, 12:
ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum,Cic. Fin. 2, 11, 34; Quint. 1, 1, 12:
unde id quoque vitium fluit,id. 11, 3, 109; 7, 3, 33:
Pythagorae doctrina cum longe lateque flueret,spread itself, Cic. Tusc. 4, 1, 2:
multum fluxisse video de libris nostris variumque sermonem,id. N. D. 1, 3, 6:
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora,flow, pass, Hor. Ep. 1, 1, 23:
in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus,going, Cic. Off. 1, 26, 90: rebus supra votum fluentibus, Sall. H. Fragm. ap. Serv. Verg. A. 2, 169 (Hist. 1, 101 Dietsch); Tac. H. 3, 48; Just. 23, 3; cf.:
rebus prospere fluentibus,succeeding, prospering, Tac. Or. 5; id. A. 15, 5: illius rationes quorsum fluant, proceed, Attic. ap. Cic. Att. 9, 10, 4; cf.:
res fluit ad interregnum,Cic. Att. 4, 16, 11;
cuncta in Mithridatem fluxere,Tac. A. 11, 9.—
B In partic.
1 Of speech, etc., to flow uniformly, be monotonous:
efficiendum est ne fluat oratio, ne vagetur, etc.,Cic. de Or. 3, 49, 190:
quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno fluens,Tac. A. 14, 16; cf. Cic. Brut. 79.—Pregn., to dissolve, vanish, perish:
qua (voluptate) cum liquescimus fluimusque mollitia,Cic. Tusc. 2, 22, 52:
fluens mollitiis,Vell. 1, 6, 2; 2, 88, 2:
cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu,Cic. Or. 3, 10:
fluit voluptas corporis et prima quaeque avolat,id. Fin. 2, 32, 106:
fluentem procumbentemque rem publicam populi Romani restituere,Vell. 2, 16 fin.—Hence,
1 fluens, entis, P. a.
A Lax, relaxed, debauched, enervated, effeminate:
inde soluti ac fluentes non accipiunt e scholis mala ista, sed in scholas afferunt,Quint. 1, 2, 8:
Campani fluentes luxu,Liv. 7, 29, 5:
incessu ipso ultra muliebrem mollitiem fluentes,Sen. Tranq. 15:
fluentibus membris, incessu femineo,Aug. Civ. D. 7, 26.—
B Of speech,
1 Flowing, fluent:
sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio,Cic. Or. 20, 66:
lenis et fluens contextus,Quint. 9, 4, 127.—
2 Lax, unrestrained:
ne immoderata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio,Cic. Or. 58, 198:
dissipata et inculta et fluens oratio,id. ib. 65, 220;
and transf. of the speaker: in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes sumus,Quint. 9, 4, 138.—Adv.: flŭenter, in a flowing, waving manner (very rare):
res quaeque fluenter fertur,Lucr. 6, 935 (but not ib. 520, where the correct read. is cientur;
v. Lachm.): capillo fluenter undante,App. M. 2, p. 122, 7. —
2 fluxus, a, um, P. a. (mostly poet. and in post-Aug. prose).
A Lit., flowing, fluid:
elementa arida atque fluxa, App. de Mundo: sucus,Plin. 9, 38, 62, § 133:
vas fluxum pertusumque,i. e. leaking, Lucr. 6, 20.—
2 Transf., flowing, loose, slack:
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens,Tac. A. 11, 31:
habena,Liv. 38, 29, 6:
amictus,Luc. 2, 362; cf.:
ut cingeretur fluxiore cinctura,Suet. Caes. 45 fin.:
fluxa arma,hanging slack, loose, Tac. H. 2, 99.—
(b) Pregn., frail, perishable, weak:
corpora,Tac. H. 2, 32; cf.:
spadone eviratior fluxo,Mart. 5 41, 1, :
(murorum) aevo fluxa,Tac. H. 2, 22. —
B Trop.
1 Lax, loose, dissolute, careless:
animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur,Sall. C. 14, 5: cf.:
animi fluxioris esse,Suet. Tib. 52:
duces noctu dieque fluxi,Tac. H. 3, 76:
spectaculum non enerve nec fluxum,Plin. Pan. 33, 1:
fluxa atque aperta securitas,Gell. 4, 20, 8.—
2 Pregn., frail, weak, fleeting, transient, perishable:
res nostrae ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae,decayed, impaired, disordered, Cic. Att. 4, 2, 1: hujus belli fortuna, ut in secundis, fluxa;
ut in adversis, bona,id. ad Brut. 1, 10, 2:
res humanae fluxae et mobiles,Sall. J. 104, 2:
divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est,id. C. 1, 4; cf.:
instabile et fluxum,Tac. A. 13, 19:
fluxa auctoritas,id. H. 1, 21:
cave fidem fluxam geras,Plaut. Capt. 2, 3, 79:
fides,Sall. J. 111, 2; Liv. 40, 50, 5; cf.:
fluxa et vana fides,unreliable, unstable, id. 28, 6, 11; Tac. H. 2, 75; 4, 23:
studia inania et fluxa,id. A. 3, 50 fin.:
fluxa senio mens,id. ib. 6, 38.—Adv.: fluxē, remissly, negligently (post-class. and rare):
more vitae remissioris fluxius agens,Amm. 18, 7.