LOGOI

Boethius

Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona

Boethius — in Latin.

The words most alive here

If "good" and "pretty" grew from one root, when did the Romans decide they were two words?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p5
  • III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p4
  • postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum. 1 Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p1
  • Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum uero substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum tenderent. Nullo modo igitur sunt bona.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p11
  • I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse, nullus id intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco non esse, et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p2
  • IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit.

    Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p9

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.