Boethius
De consolatione philosophiae
Boethius — in Latin.
The words most alive here
If "good" and "pretty" grew from one root, when did the Romans decide they were two words?
- inquam 239
- bonus 238
- uerus 221
- uideo 134
- quidem 126
- sui 121
- quam 112
- uel 105
- malus 86
- ratio 85
- natura 81
- homo 79
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Habet hoc uoluptas omnis, Stimulis agit fruentes Apiumque par uolantum Vbi grata mella fudit, Fugit et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.
Boethius, De consolatione philosophiae 3.M7 -
Quod tantos iuuat excitare motus Et propria fatum sollicitare manu? Si mortem petitis, propinquat ipsa Sponte sua uolucres nec remoratur equos. Quos serpens leo tigris ursus aper Dente petunt, idem se tamen ense petunt. An distant quia dissidentque mores, Iniustas acies et fera bella mouent Alternisque uolunt perire telis? Non est iusta satis saeuitiae ratio. Vis aptam meritis uicem referre? Dilige iure bonos et miseresce malis.
Boethius, De consolatione philosophiae 4.M4 -
HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.
Boethius, De consolatione philosophiae 4.P1.p1 -
Si quantas rapidis flatibus incitus Pontus uersat barenas Aut quot stelliferis edita noctibus Caelo sidera fulgent Tantas fundat opes nec retrahat manum Pleno copia cornu. Humanum miseras haud ideo genus Cesset flere querellas. Quamuis uota libens excipiat deus Multi prodigus auri Et claris auidos ornet honoribus, Nil iam parta uidentur, Sed quaesita uorans saeua rapacitas Altos 1 pandit hiatus. Quae iam praecipitem frena cupidinem Certo fine retentent, Largis cum potius muneribus fluens Sitis ardescit habendi? Numquam diues agit qui trepidus gemens Sese credit egentem.
Boethius, De consolatione philosophiae 2.M2 -
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
Boethius, De consolatione philosophiae 3.P7 -
Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides. Et illa. Promouimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat j inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternite; adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas, incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui cum dederit inpatientiae manus, statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo quae nec apud aequanimos perpetua perdurat necanxios tota delectat. Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non possessio collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quoniam 1 ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uenit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit, neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
Boethius, De consolatione philosophiae 2.P4.p2
Doors
- Ask about the words of the De consolatione philosophiae →
- Other works of Boethius De Fide Catholica ·Liber De Persona et Duabus Naturis Contra Eutychen Et Nestorium ·Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona ·Quomodo Trinitas Unus Deus Ac Non Tres Dii (De Trinitate) ·Utrum Pater Et Filius Ac Spiritus Sanctus De Divinitate Substantialiter Praedicentur Liber
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.