mŏdŏ — Lewis & Short
mŏdŏ (scanned mŏdō, adv.orig. abl. of modus, q. v..
Plaut. Ps. 2, 3, 23; Lucr. 2, 11, 35; Cic. poët. N. D. 2, 42, 107; v. Corss. Ausspr. 2, p. 480; Lachm. ad Lucr. 2, p. 140),I Qs., by measure, expressing, like tantum, a restriction of the idea, only, merely, but.
A In gen.
1 Affirmatively: ter sub armis malim vitam cernere, Quam semel modo parere, even once, Enn. ap. Varr. L. L. 6, § 81 Müll. (Trag. v. 298 Vahl.):
semel modo,only once, Plaut. Poen. 1, 3, 30:
uni modo gessi morem,id. Most. 1, 3, 43:
hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, etc.,Cic. Ac. 2, 32, 101; cf.:
quorum genera plura sunt: hi unum modo quale sit suspicantur,id. Or. 9, 28:
nec audiendi quidam, qui tres modo primas esse partes volunt,Quint. 3, 3, 4:
paulum modo,Cic. Fam. 1, 5, b, 2; Varr. ap. Gell. 13, 15:
perpauxillum modo,Plaut. Capt. 1, 2, 74; cf.:
manus erat nulla, quae parvam modo causam timoris afferret,Caes. B. G. 6, 35, 3:
quae pacisci modo scis, sed quod pacta es, non scis solvere,Plaut. Ps. 1, 2, 88:
ad ornandam modo, non augendam orationem assumuntur,Quint. 8, 6, 39; cf. Cic. Inv. 2, 23, 69:
solere modo non etiam oportere,id. Off. 3, 4, 18:
doctrina ac litterae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem,id. Fam. 6, 12, 5:
circi modo spectaculum fuerat,Liv. 7, 2: modo facito ut illam serves, only see that, etc., Ter. Ad. 5, 3, 59:
modo fac, ne quid aliud cures, etc.,Cic. Fam. 16, 11, 1:
aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo,if I can only, Plaut. As. 2, 2, 8:
modo ut tacere possis,Ter. Phorm. 1, 2, 9; cf.:
concede, ut impune emerit, modo ut bonā ratione emerit,if but. provided that, Cic. Verr. 2, 4, 5, § 10:
modo ut haec nobis loca tenere liceat,id. Fam. 14, 14, 1.— For the expressions dummodo, solummodo, and tantummodo, v. dum, solum, and tantum.—
2 Negatively: non modo ... sed (verum) etiam (et, or simply sed), not only ... but also:
ut non modo secunda sperare debeas, sed etiam adversa fortissimo animo ferre,Cic. Fam. 6, 13, 5:
non modo agendo, verum etiam cogitando,id. Cael. 19, 45:
illum non modo favisse, sed et, etc.,id. Att. 11, 9, 2:
non modo falsum id esse, sed hoc verissimum,id. Rep. 2, 44, 71.— As to these expressions, and also respecting the omission of a second non in the latter clause, v. under sed and non.—
B In partic., in restrictive clauses, for ullo or aliquo modo, in any way or degree, at all, only, even:
servus est nemo, qui modo tolerabili conditione sit servitutis, qui, etc.,who is in any tolerable condition, Cic. Cat. 4, 8, 16; cf.:
quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin, etc.,id. Fl. 27, 64; and:
quis est omnium, qui modo cum Musis habeat aliquod commercium, qui? etc.,id. Tusc. 5, 23, 66:
nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas,id. Div. 1, 39, 86; cf.: servitus, honorifica modo, Brut. ap. Cic. ad Brut. 1, 17, 4:
tum quam plurimis modo dignis, se utilem praebent,be they but worthy, Cic. Off. 1, 26, 92:
bonis viris ... faciendum est, modo pro facultatibus,id. ib. 2, 17, 58:
decerne, modo recte,id. Rosc. Am. 48, 138:
itaque veniam, quo vocas, modo adjutore te,id. Att. 16, 13, a, 1:
atque utinam posset aliquā ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere,if only, Cic. Verr. 2, 3, 97, § 224.—
b Si modo, if only (freq.):
tu si modo es Romae: vix enim puto, sin es, hoc vehementer animadvertas velim,Cic. Att. 5, 8, 2:
tute scis (si modo meministi) me tibi tum dixisse, etc.,id. ib. 12, 18, 2:
fortasse vici, si modo permansero,id. ib. 12, 44, 3.—Poet. with subj.:
si modo sola queant saxa tenere fidem,Prop. 1, 18, 4.—
c Poet. and in jurid. Latin, modo si, for dummodo, if only, provided that:
persequar inferius, modo si licet ordine ferri,Ov. Tr. 2, 263:
modo si ejus nomine opus fiat,Dig. 39, 1, 18; 26, 2, 28; 19, 2, 19, § 10.—
d As a conjunction with subj., for dummodo, if only, provided that (freq. and class.):
quos valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat,Cic. Brut. 16, 64; id. Or. 9, 28:
manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria,id. Sen. 7, 22; Quint. 10, 1, 131:
modo Juppiter adsit, Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris,Verg. A. 3, 116.—So, modo ne for dummodo ne, if only not, provided that not:
quae de Sicinio audīsti, ea mihi probantur: modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum,Cic. Att. 5, 4, 3:
si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere, etc.,id. Off. 1, 30, 105; id. Ac. 2, 43, 132.—
2 Modo non, like the Gr. mo/non ou)xi/, all but, almost, nearly, = propemodum (ante- and post-class.):
modo non montes auri pollicens,Ter. Phorm. 1, 2, 17 Don.:
favet Fabi gloriae, quae modo non suā contumeliā splendeat,Liv. 10, 24, 11:
pictor equum venientem, modo non vivum, comprehenderat,Val. Max. 8, 11, ext. 7:
modo non reclamante publico vigore,Amm. 14, 7, 1; 16, 12, 16; 21, 14, 1; 22, 6, 2 al.—
3 In colloq. lang. with imperatives, just, now, only:
sequere hac modo,Plaut. Men. 4, 1, 4:
sedete hic modo,id. Rud. 3, 3, 29:
propera modo,id. Men. 1, 4, 32:
vide modo,Cic. Div. in Caecil. 14, 46:
ignem scrutare modo, inquam,Hor. S. 2, 3, 276.—Indignantly:
quin tu i modo,begone now, Plaut. Trin. 2, 4, 182; so,
i modo,id. Stich. 3, 2, 23:
tace modo,be still now, id. As. 5, 2, 19.—With tu or vos (poet. and post-class.):
tu modo, dum licet, hunc fructum ne desere vitae,Prop. 2, 15, 49; Verg. G. 3, 73:
tu modo posce deos veniam,id. A. 4, 50:
vos modo, inquit, parcite,Phaedr. 2, 8, 8; Curt. 9, 6, 24; 9, 2, 25.
II With specifications of time, like Gr. a)/rti (reaching to the full measure of the time, fully).
A In gen.
1 Of the pressent time, just now, just (ante-class. and poet.):
quid? ego modo huic frater factus, dum intro eo atque exeo?just now? Plaut. Ep. 5, 1, 43:
modo dolores, meatu, occipiunt,Ter. Ad. 3, 1, 2 (evidenter hic modo temporis praesentis adverbium est, Don.):
advenis modo,id. Hec. 3, 5, 8 Don.:
devoravi nomen imprudens modo,Plaut. Trin. 4, 2, 63:
jam modo nunc possum contentus vivere parvo,Tib. 1, 1, 25; cf.:
peccare fuisset Ante satis, penitus modo nunc genus omne perosos Femineum,Verg. A. 9, 141.—
2 Of time just passed, just now, but this moment, a little while ago, lately (class.):
nuper homines nobiles hujusmodi, judices, et quid dico nuper? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui, etc.,Cic. Verr. 2, 4, 3, § 7: Al. Ita uti dudum dixeras? Am. Dudum? quam dudum istuc factum est? Al. Temptas:
jam dudum, pridem, modo,Plaut. Am. 2, 2, 60: Ph. Quando? Do. Hodie. Ph. Quamdudum? Do. Modo, Ter. Eun. 4, 4, 30:
sum illi villae amicior modo factus,Cic. Leg. 2, 2, 4:
quaeras putemne talem esse deorum naturam, qualis modo a te sit exposita,id. N. D. 1, 21, 57:
declaravit id modo temeritas C. Caesaris,id. Off. 1, 8, 26:
modo hoc malum in rem publicam invasit,id. ib. 2, 21, 75:
si hodie bella sint, quale Gallicum modo (i. e. twenty-two years earlier),Liv. 6, 40, 17; cf. id. 22, 14, 13; Cic. Div. 1, 44, 99.—Opp. to nunc: qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris, Plaut. Am. 2, 2, 63:
in quā urbe modo gratiā, auctoritate, gloriā floruimus, in eā nunc iis quidem omnibus caremus,Cic. Fam. 4, 13, 2; id. Mur. 40, 86; 41, 88; Prop. 1, 18, 7.—With tunc, Tac. A. 2, 75.—
3 Of time just to come, immediately, directly, in a moment (rare, and perh. not in Cic.):
domum modo ibo,Ter. And. 3, 4, 15; Liv. 26, 15:
Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae inardescere,Tac. A. 6, 32; 4, 50.—
B In partic.
1 Modo ... modo, now ... now, at one moment ... at another, sometimes ... sometimes (class.):
modo ait, modo negat,sometimes he says Yes, and sometimes No, Ter. Eun. 4, 4, 46:
Cotta meus modo hoc, modo illud,Cic. N. D. 1, 18, 47; id. Div. 2, 44, 93:
modo his, modo illis ex partibus,id. N. D. 2, 19, 49:
o Academiam volaticam et sui similem, modo huc, modo illuc!id. Att. 13, 25, 3:
citus modo, modo tardus incessus,Sall. C. 15, 5:
laetos modo, modo pavidos animadverteres,id. J. 60, 4:
nebulonem modo, modo nugatorem appellat,Liv. 38, 56.—Instead of modo ... modo, we sometimes find:
nunc ... modo: nunc quereretur eundem accusatorem ac judicem esse, modo vitam sibi eripi, etc.,Liv. 8, 32, 9.—Again, instead of the second modo (esp. in poets and in post-Aug. prose writers), we find:
nunc aliquando, interdum, nonnumquam, saepe, rursus.—So, modo ... nunc,Ov. M. 13, 922; id. F. 4, 643; id. Tr. 1, 2, 27:
modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione fungeretur,Tac. H. 2, 51:
modo ... aliquando,id. A. 1, 81; 6, 35; 11, 34; 16, 10; id. H. 2, 74:
modo ... interdum,Sall. J. 42, 1; 55, 9; 62, 9 Kritz.; 74, 1; Hor. S. 1, 9, 9 et saep.:
modo ... nonnumquam,Suet. Tib. 66; id. Claud. 15; id. Calig. 52:
modo ... saepe,Hor. S. 1, 10, 11:
modo ... modo ... saepe,Sall. J. 45, 2; Tac. H. 4, 84:
modo ... rursus,Prop. 1, 3, 41.—
2 Modo ... tum (deinde, postea, etc.), at first ... then, at one time ... at another:
sol modo accedens, tum autem recedens,Cic. N. D. 2, 40, 102:
(Xenophon) facit Socratem disputantem ... et modo unum, tum autem plures deos,id. ib. 1, 12, 31:
et modo mundum, tum mentem divinam esse putat,id. ib. 1, 13, 34; cf.:
modo (Theophrastus) menti divinum tribuit principatum, modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus,id. ib. 1, 13, 35:
et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa paulum modo prona, deinde flexa, etc.,Sall. J. 93, 4:
modo ... paulo post,Val. Max. 7, 4, 5:
modo ... modo ... postremum,Tac. H. 4, 46:
quid agerent, modo timentes, vicissim contemnentes religiones,Cic. Leg. 2, 17, 43.