Cicero
Topica
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- genus 68
- dico 51
- locus 49
- multus 46
- efficio 46
- causa 37
- quam 35
- modo 33
- quo 32
- quaero 31
- facio 31
- ius 30
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam dialektikh\n appellant, inveniendi artem quae topikh\ dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.
Cicero, Topica 6 -
ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus.
Cicero, Topica 85 -
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit; aliae autem aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et cito irascitur; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non necessariae.
Cicero, Topica 62 -
his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
Cicero, Topica 25 -
ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus, legatus est.
Cicero, Topica 17 -
quam cum tibi exposuissem, disciplinam inveniendorum argu- mentorum, ut sine ullo errore ad ea ratione et via perveni- remus, ab Aristotele inventam illis libris contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit;
Cicero, Topica 2
Doors
- Ask about the words of the Topica →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.