Cicero
De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- bellum 74
- magnus 61
- video 48
- dico 46
- multus 43
- tantus 42
- romanus 42
- quam 41
- imperator 38
- homo 33
- tam 32
- socius 31
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
bono te animo tum, Quinti Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 56 -
at enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno Gaio Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Gnaeo Pompeio in quo novi constitui nihil volt Quintus Catulus quam multa sint nova summa Quinti Catuli voluntate constituta recordamini.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 60 -
reliquum est ut de Quinti Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Gnaeo Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 59 -
iam vero virtuti Gnaei Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? neque enim solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse victor L.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 29 -
hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur. sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc bello Asiatico et regio, Quirites, non solum militaris illa virtus quae est in Gnaeo Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 64 -
itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 41
Doors
- Ask about the words of the De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore ·De Partitione Oratoria
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.