LOGOI

Cicero

De Partitione Oratoria

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.

    Cicero, De Partitione Oratoria 30.p1
  • post iudicem ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae plane scripta sint neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secutum?

    Cicero, De Partitione Oratoria 134
  • eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.

    Cicero, De Partitione Oratoria 133
  • amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.

    Cicero, De Partitione Oratoria 128.p1
  • et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda. Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.

    Cicero, De Partitione Oratoria 95
  • enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.

    Cicero, De Partitione Oratoria 59

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.