Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 134
lat cicero phi038 perseus lat1
post iudicem ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae plane scripta sint neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secutum?