Cicero
De Optimo Genere Oratorum
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- dico 33
- genus 20
- orator 18
- Atticus 15
- bonus 14
- quam 11
- verbum 9
- sui 9
- quo 9
- facio 9
- quaero 8
- habeo 8
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 16 -
haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei similli- mum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum. nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis.
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 4 -
sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum memoria est quasi fundamentum, lumen actio.
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 5 -
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre. Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 12 -
oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de homini- bus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comi- cum.
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 2 -
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 11
Doors
- Ask about the words of the De Optimo Genere Oratorum →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Oratore ·De Partitione Oratoria
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.