LOGOI

Passage

Cicero, De Optimo Genere Oratorum 9

lat cicero phi041 perseus lat1

si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit. quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable