Passage
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 15
lat cicero phi041 perseus lat1
hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare. 'At loquitur pulchre.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable