LOGOI

Cicero

de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.57.p2
  • Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit.

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.86.p5
  • Attica pubes 40 30

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum index.p49
  • quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.50.p1
  • nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.64
  • Gorgias Leontinus 32 11sqq.

    Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum index.p129

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.