Cicero
De Divinatione
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- video 265
- dico 250
- quam 155
- deus 141
- multus 134
- verus 133
- quidem 118
- habeo 117
- facio 114
- tum 113
- sui 108
- divinatio 108
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam naturae cum extis concessero;
Cicero, De Divinatione 2.34.p2 -
Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui colligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura sint. quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis. quod et ei vident, quibus naturalis divinatio data est, et ei, quibus cursus rerum observando notatus est. qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.
Cicero, De Divinatione 1.127 -
aves eventus significant aut adversos aut secundos. virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. aves vero, si prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. fugit e proelio cum Pompeio—grave tempus! discessit ab eo—luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit—quid hoc tristius? is cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. sed labor longius; ad propositum revertar. si eventa quaerimus, quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.
Cicero, De Divinatione 2.79 -
Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis— est hoc in Chrysippi libro somnium—; respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori quantulum visum est de argento. tum ille: ' Nihilne,' inquit, ' de vitello? ' id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse reliquum argentum. nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! quam autem ob causam tam est obscure admonitus ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?
Cicero, De Divinatione 2.134 -
Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eiiciendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris sive avem aspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente consistere.
Cicero, De Divinatione 2.149 -
Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo. nam cum mihi quaedam casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu; ut ' Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere.' Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus. habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. item Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! illa enim ipsa efficiuntur detractione, necque quicquam illuc affertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.
Cicero, De Divinatione 2.48
Doors
- Ask about the words of the De Divinatione →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore ·De Partitione Oratoria
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.