Passage
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 5
lat cicero phi041 perseus lat1
sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum memoria est quasi fundamentum, lumen actio.