LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 50

lat cicero phi038 perseus lat1

saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable