LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 38

lat cicero phi038 perseus lat1

iam facta et eventus aut consili sunt 38 aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam putatum est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur ex singulis coniectura capienda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable