LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 73

lat cicero phi038 perseus lat1

adhibendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in audiendo voluptatem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable