LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 57

lat cicero phi038 perseus lat1

proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo. Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable