LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 78

lat cicero phi038 perseus lat1

in communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas , creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable