Passage
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 46
lat cicero phi009 perseus lat2
age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt! quod a communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Gnaeum Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari maluerunt. potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.