LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 57

lat cicero phi009 perseus lat2

quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur Aulus Gabinius Gnaeo Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? an C.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable