LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 24

lat cicero phi009 perseus lat2

hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable