LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 59

lat cicero phi009 perseus lat2

reliquum est ut de Quinti Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Gnaeo Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable