LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 58

lat cicero phi009 perseus lat2

Falcidius, Quintus Metellus, Quintus Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus Aulus Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Gnaeo Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable