LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 60

lat cicero phi009 perseus lat2

at enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno Gaio Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Gnaeo Pompeio in quo novi constitui nihil volt Quintus Catulus quam multa sint nova summa Quinti Catuli voluntate constituta recordamini.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable