LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 41

lat cicero phi009 perseus lat2

itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.

Provenance