LOGOI

Passage

Cicero, Topica 2

lat cicero phi042 perseus lat1

quam cum tibi exposuissem, disciplinam inveniendorum argu- mentorum, ut sine ullo errore ad ea ratione et via perveni- remus, ab Aristotele inventam illis libris contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit;

Provenance