Passage
Cicero, Topica 31
lat cicero phi042 perseus lat1
genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem appello quod Graeci tum e)/nnoian tum pro/lhyin. Ea est insita et animo praecepta cuiusque cognitio enodationis indigens. Formae sunt eae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem morem aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable