Passage
Cicero, Topica 6
lat cicero phi042 perseus lat1
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam dialektikh\n appellant, inveniendi artem quae topikh\ dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.