Cicero
Lucullus
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- video 286
- dico 225
- verus 175
- quam 118
- sui 110
- percipio 109
- quidem 104
- multus 94
- modo 87
- ita 81
- magnus 74
- sapio 73
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. 'visum' credo. 'quale igitur visum?' tum ilum ita definisse: ex eo quod esset sicut esset inpressum et signatum et effictum. post requisitum etiamne si eius modi esset visum verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo quod est cuius modi ab eo quod non est posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse.
Cicero, Lucullus 77 -
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum e)nnoi/as tum prolh/myeis vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
Cicero, Lucullus 30 -
Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sint eius modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'.
Cicero, Lucullus 40 -
Princeps Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gigneren- tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se minutas, eas primum confusas postea in ordinem 5 adductas mente divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et mathematicorum initials proficisci volunt omnia. Ex is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
Cicero, Lucullus 118 -
'Quid fiet artibus?' Quibus? iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?
Cicero, Lucullus 107.p1 -
Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.
Cicero, Lucullus 36.p2
Doors
- Ask about the words of the Lucullus →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.