Passage
Cicero, Lucullus 108
lat cicero phi046 perseus lat1
Alterum est quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem 5et dicta sunt et scripta multa †vide superiore†, sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable