LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 32

lat cicero phi046 perseus lat1

Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable