Passage
Cicero, Lucullus 72
lat cicero phi046 perseus lat1
Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res non bonas tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem? tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)? maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable