LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 97

lat cicero phi046 perseus lat1

Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' non modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant: 'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas') — cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat alterum neget) — si talis disiunctio falsa potest esse, nulla vera est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable