Passage
Cicero, Lucullus 134
lat cicero phi046 perseus lat1
Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria. sed et ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi proba- bilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable