LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 116

lat cicero phi046 perseus lat1

In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum longitudinem sine ulla latitudine ** carentem. haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable