LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 129

lat cicero phi046 perseus lat1

Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici philosophy nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper; hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie qua verum cerneretur, Erilli similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable