LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 132

lat cicero phi046 perseus lat1

iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem': nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetne — omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae — utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sa- piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter—: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum); sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens ** si numquam, uter est prudentior?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable