Passage
Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 13
lat ausonius stoa014 perseus lat2
Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable